ALEPUM

ALEPUM
ALEPUM
metropolis civitas provinciae Comagenae, olim sub proprio Sultano, sicut Damascus, Iconium, Nicaea et Ninive, postquam Saraceni a Turcis pulsi essent, ut dicemus ubi de Mohammede II. nunc tertium locum obtinens inter civitates Turcicas: illustris arce, 12. item ornata portis, tribusque suburbiis, Christianis ut plurimum habitata ad fluvium Singam sita est, canalemque habet seu aquaeductum, quô multi fontes in publicum et privatum civium usum in civitatem ducuntur. Ibi famigeratum est emporium. Frequentia eius incolarum inde colligi potest, quod A. C. 1585. in ea eiusque suburbiis trium mensium spatiô mortem abierint hominum centum viginti milia. Natal, Metel. Quibusdam Hierapolis, aliis Larissa, nonnullis Boerea Veterib. Vide Cluver. P. de Valle, Pouletium, etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • BIRTHA — urbs parva regionis Diarbech, in confinio Syriae, ad Euphratem inter Alepum et Orpham. Sub Tutcis …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CYRUS seu CYROPOLIS — CYRUS, seu CYROPOLIS Syriae civitas a Iudaeis exstructa, in memoriam Cyri, qui eos ex captivitate dimiserat. Procop. Episcopalis sub Patriarcha Antiocheno, Theodoretus huic olim praefuit. An Quars hodie? Ibi Synodus, contra P. Fullonem, A. C. 476 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MAMMELUCI — nomen militum, sub Sultanis Aegypti, fignificat Servos seu Milites. Communiter e Christianis legebantur et caelibes erant: Ex illis Sultani desumpti, et praecipui militiae regnique proceres. Primi ex Circassia in Aegyptum venisse, primumque circa …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SALADINUS — Turcarum Rex bellicosissimus. Fuit primo Dux copiarum Noradini, Sultani Damasci, et Aegyptum occupavit, A. C. 1164. Principis Cairi viduâ ibi ductâ. Dein Noradinô mortuô, dum fil. huius adolesceret, ad clavum vocatus est: quô tempore Christianos… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TURCARUM Imperium — l Empire des Tures, seu la Turquie, late per Europam, Asiam, et Africam extensum est, â duobus praesertim saeculis. Turcica ditio in Europa duplex est, nempe Rumelia, la Rumelie, sub qua censentur Graecia, Macedonia, Albania, et Thracia, cum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • alep — ALEP, Ville appelée par les François Halappe, par les Turcs Aldephe, et par les anciens Epiphania. Et est dite Alep, quasi Aleph, qui est la premiere lettre de l alphabet Hebrieu, pource que c est la premiere ville de Surie. Quidam Alepum vocant …   Thresor de la langue françoyse

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”